monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 49 > 60 > 63 > 24 > 5 > 33 > 41 > 53 > 47 > 37 > 87 > 36 > 74 > 45 > 68 > 83 > 82 > 29 > 4 > 44 > 32 > 86 > 52 > 7 > 84 > 40 > 72 > 48 > 89 > 3 > 33 > 41 > 77 > 45 > 80
Hrabanus Maurus, De Computo, LXXIX Argumentum quota sit luna in Kalendis Ianuariis. <<<     >>> LXXXI Argumentum de eadem luna quarta decima.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LXXX De quarta decima luna paschali.

1 DISC. Nunc iam, ni fallor, locus expetit et ordo ut de quarta decima luna paschae dicas, quae nostrum Pascha demonstrat. MAG. Igitur ita est ut asseris. Sextus saepedicti circuli locus amplectitur lunas quartas decimas primi mensis, quibus veteres secundum legem Moysi Pascha celebrabant; ipsaeque Paschae Domini diem singulis annis absque omni ambiguitate demonstrant Christianis. Namque post quartam decimam lunam Dominica dies occurrit, ipsa est paschalis Dominicae resurrectionis dies. Quae quidem quarta decima luna primum in aequinoctio, id est, in duodecima Kalendarum Aprilium, ultimum vicesimo anni ab hinc die, id est, quarta decima Kalendarum Maiarum, suum vespere processum in terris ostendit. Quibus terminis per annos denos et novenos legali tempore paschalis observantiae discursus constat esse comprehensus. Et si fieri possit ut eadem omnibus annis sabbati die luna quarta decima contigisset, nihil nostrae paschalis observantiae tempus a legali discreparet. Nam et ipsi iuxta legis edicta semper quarta decima luna primi mensis ad vesperam immolantes et comedentes agni immolati carnem, sanguinemque illius ad repellendum exterminatorem nostris postibus aspergentes, id est, baptismi et paschalium celebrantes solemnia missarum, spiritalem superaremus Aegyptum, atque illucescente mane in luna quinta decima mensis eiusdem primum azymorum diem intraremus, septemque dies eiusdem celebritatis legitimos a mane quinti decimi diei usque in vesperam vicesimi primi mensis ipsius, id est, a Dominico Paschae usque in Dominicum octavum Paschae debita veneratione compleremus. Sed quoniam lunae dies eadem diversas septimanae devolvitur in ferias, id est, ut qui propter resurrectionem nostri Redemptoris in Dominicum diem Paschae initium reservare docemur, aliquoties nostra festivitas septimo post legalium azymorum exordium die sumat ingressum. Non tamen unquam contingat ut non nostra solemnitas paschalis aliquem legalium Paschae dierum, saepe autem omnis intra se complectatur.
Hrabanus Maurus HOME