monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 5 > 88 > 69 > 11 > 18 > 20 > 3 > 42 > 15 > 61 > 117 > 94 > 17 > 62 > 27 > 14 > 66 > 25 > 57 > 20 > 51 > 31 > 23 > 70 > 12 > 54 > 2 > 56 > 26 > 13 > 39 > 78
Hrabanus Maurus, De Computo, LXXVII De cyclo lunari. <<<     >>> LXXIX Argumentum quota sit luna in Kalendis Ianuariis.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LXXVIII Argumentum lunaris cycli.

1 DISC. Argumentum eiusdem cycli exprime. MAG. Si vis nosse cyclus lunae quantum annum agat, sume annos Domini, ut puta DCCCXX. His subtrahe duos, quia quando Dominus incarnatus est, duo anni de cyclo lunari remanserint. Subtractis ergo duobus, remanent octingenti decem et octo. Hos partire per decem et novem: quadragies deni et noveni, DCCLX; item ter deni et noveni, LVI; qui superioribus iuncti faciunt DCCC et XVII, et remanet unus: primus annus est cycli lunaris. Quoties autem nihil remanserit, nonus decimus est annus.
Hrabanus Maurus HOME