| 1 | DISC. Cycli lunaris volo, et inhianter cupio, a te rationem audire. MAG. Cyclus ergo lunaris quinta regione circuli decennovennalis includitur, a quarto eius incipiens, et tertio completur in anno; qui proprie Romanorum est, et ad mensem Ianuarium pertinens. Nam sicut annus quisque decennovennalis circuli propter legalem Hebraeorum observationem a paschali mense inchoat, ibidemque finitur, ita et hic Romanorum institutione a luna Ianuarii mensis inchoat, atque ibi desinit. Sicut ille, sic et iste, primum et secundum communes annos, tertium habet embolismum, quartum et quintum communes, sextum embolismum, septimum communem, octavum embolismum. Hendecas quoque cycli lunaris, instar decennovennalis circuli, septem annos communes et quatuor embolismos continet. Et habent communes anni menses lunares duodecim, id est, dies trecentos quinquaginta quatuor, embolismi autem menses tredecim, dies videlicet trecentos octuaginta quatuor, praeter unum duntaxat septimum decimum cycli huius annum, qui est decennovennalis primus, in qua unus dies ratione saltus lunaris intercipitur. Notandum autem quod primus cycli lunaris annus ideo in quarto decennovennalis circuli anno incipit, quia primam habet tunc lunam in Kalendis Ianuariis. Et sic per diversa loca caeteris annis inchoans, tandem post decem et novem annos ad eumdem locum revertitur. |