monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 21 > 46 > 16 > 15 > 112 > 53 > 100 > 17 > 14 > 103 > 29 > 27 > 25 > 57 > 47 > 54 > 31 > 12 > 81 > 23 > 52 > 69 > 35 > 56 > 26 > 44 > 75
Hrabanus Maurus, De Computo, LXXIV Argumentum de solis et lunae cursu per dies anni. <<<     >>> LXXVI De reditu et computo articulari utrarumque epactarum solis et lunae.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LXXV Item argumentum per dies mensis de eadem re.

1 Adiiciunt et aliud argumentum per dies mensis secundum solem et secundum lunam ita. Si vis scire quota sit feria, de quocunque die inquirere volueris, accipe dies ipsius mensis praeteritos, et unum semper subtrahe. Adde et numerum quota fuerit feria in Kalendis ipsius mensis, partire omnia per septem, et quot remanserint, tota feria erit illius diei de quo inquiris, et luna similiter. Si vis scire quota luna est in unaquaque die praesenti, collige simul epactas quae fuerunt in Kalendis mensis cuiuscunque volueris et dies mensis illius usque in praesentem quamlibet diem; dimitte semper unum, hoc est, illum diem Kalendarum, quia illum computasti cum epactis, ne iterum debeas computare cum diebus mensis: et si ille mensis tricesimam lunam debet habere, dimitte triginta; aut si vicesimam nonam lunam solet habere, dimitte viginti novem: quotus numerus remanserit, tota erit epacta in illa die. Si autem illum numerum epactarum, quae currunt in Kalendis mensium et dierum, mensium numerus simul non pervenerit ad triginta vel viginti novem, quotus numerus fuerit, tota erit luna praesens.
Hrabanus Maurus HOME