| 1 | DISC. Nunquid aliud argumentum de epactis solaribus exstat? MAG. Illud utique pro argumento ponunt quod quota fuerat feria in nono Kal. Aprilis, tot concurrentes erunt per singulos annos. Sed est vetus argumentum non modo de Kalendarum, verum et de quorumlibet inter Kalendas dierum luna vel feria dignoscenda repertum, aliquando quidem gravius ad discendum, sed maiorum nobis auctoritate contraditum. Si ergo vis scire hoc vel illo die quota sit luna, computa dies a principio mensis Ianuarii usque in diem de quo inquiris. Et cum scieris; adde etiam lunae quae fuerit in Kalendis Ianuariis; partire omnia per quinquaginta novem, et si amplius triginti remanserint, tolle triginta; et quod superest, ipsa est luna diei quem quaeris. Item si vis scire hoc vel illo die quota sit feria, computa dies a Kalendis Ianuariis usque in diem de quo inquiris, et cum noveris, adde feriam quae fuit die Kalendarum Ianuariarum; et si bissextilis annus est, etiam bissexti diem, postquam transierit, augmentare memento: partire omnia per septem, et quod remanet, diem tibi septimanae quae sit, ubicunque quaeris, ostendit. Quod ita solum sine labore currit argumentum, si numerum mensium singulorum per Kalendas Nonas et Idus memoriter decantare consuescas ita. Ianuarius in Kalendis CCCLXVI, in Nonas VI, in Idus XIII. Februarius in Kalendis XXXII, in Nonas XXXVI, in Idus XLIV. Martius in Kalendis LX, in Nonas LXVI, in Idus LXXIV. Aprilis in Kalendis XCI, in Non. XCV, in Idus CIII. Maius in Kalendis CXXI, in Non. CXXVI, in Idus CXXV. Iunius in Kalendis CLII, in Non. CLIII, in Idus CLXIV. Iulius in Kalendis CLXXXII, in Non. CLXXXVIII, in Idus CXCIII. Augustus in Kalendis CCXIII, in Nonas CCXVII, in Idus CCXXV. September in Kalendis CCXLIV, in Non. CCXLVIII, in Idus CCLVI. October in Kalendis CCXLIV, in Non. CCLXXX, in Idus CCLXXXVIII. November in Kalendis CCCV, in Non. CCCIX, in Idus CCC et VII. December in Kalendis CCCXXXV, in Non. CCCXXXIX, in Idus CCCXLVII. Si ergo vis scire, verbi gratia, anno praesente, quota est luna in Kalendis Augusti, dicito: Augustus in Kalendis CCXIII; adde diem bissextilem, quia bissextus hoc anno fuit. Adde et lunam tertiam decimam, quae fuit in Kalendis Ianuarii, fiunt CCXXVII; subtrahe unum, quia diem Kalendarum Ianuariarum bis adnumerasti in principio dierum anni et in luminatione mensis Ianuarii, fiunt CCXXV, partire per LIX: ter LIX, CLXXVII: et remanent XLVIII; recide XX, et remanent X et VIII: tolle bissextilem, quem in luna Februarii mensis addidisti, et restant decem et septem: septima decima est luna anno praesenti in Kalendis Augusti. Item si vis scire quota sit feria in ipsis Kalendis, dicito: Augustus in Kalendis, CCXIII, subtrahe unum, et adde feriam quae fuit in Kalendis Ianuarii, id est, primam; adde et diem bissextilem, fiunt item CCXIV; partire omnia per septem: tricies septeni, CCX, et remanent quatuor: quarta feria est in Kal. Augustas. |