| 1 | DISC. Regulares igitur qui dicuntur ad epactas solis adiecti, unde nascuntur? MAG. Ex numero videlicet illo qui ultra septenarium excedit. Nam Ianuarius habet regulares duos, Februarius quinque, Martius quinque, Aprilis unum, Maius tres. Iunius sex, Iulius unum, Augustus quatuor, September septem, October duos, November quinque, December septem. Regulares namque isti hoc specialiter indicant, quota sit feria per Kalendas singulorum mensium eo anno quo septem concurrentes ascripti sunt dies. Caeteris vero annis addis concurrentes, quotquot in praesenti fuerint adnotati, ad regulares mensium singulorum. Et ita diem Kalendarum sine errore semper invenies. Hoc tantum memor esto ut cum imminente anno bissextili unus concurrentium intermittendus est dies, eo tamen numero quem intermissurus es Ianuario Februarioque utaris, at in Kalendis primum Martiis per illum qui circulo continetur solis computare incipias. Cum ergo diem Kalendarum, verbi gratia Ianuariarum, quaerere vis, dicis: Ianuarius duos; adde concurrentes septimanae dies qui fuerint anno quo computas, ut puta tres; fiunt quinque: quinta feria intrant Kalendae Ianuariae. Item anno qui sex habet concurrentes, sume quinque regulares mensis Martii, adde concurrentes sex, fiunt undecim; tolle septem, remanent quatuor: quarta feria sunt Kalendae Martiae. |