| 1 | DISC. Si aliquod sit argumentum de epactis solaribus, peto ut proferas. MAG. Si vis coniicere argumento quod sint adiectiones solis, id est, concurrentes septimanae dies, sume annos ab incarnatione Domini quot fuerint, ut puta in praesenti DCCCXX per indictionem tertiam decimam, et annorum qui fuerint quartam partem semper adiice, id est, nunc ducentos quinque, quia quarto anno semper bissextus adiici solet. Nec aliter divisio per septenarium rata erit, nisi bissextilis dies adiiciatur. His ergo additis, fiunt simul mille viginti quinque. His item adde quatuor, quia quatuor concurrentes fuerunt eo anno quando incarnatio Domini facta est, fiunt mille viginti novem; divide hunc numerum totum per septies centies: ergo septeni sunt septingenti. Item quadragies septeni CCLXXX, et septies septeni XLIX. Iunge ergo hos numeros, id est DCC et CCLXXX ac XLIX, fiunt MXXIX; et quia nihil remanet, septem sunt concurrentes. Quando autem aliquid remanserit, ipso numero ostendet quot sint eiusdem anni concurrentes. DISC. Unde ergo concurrentes istae nascuntur? MAG. Ex uno ergo [numero illo] qui in anno solari super quinquaginta et duas hebdomadas remanet. Quia annus solis eadem die qua incipit, eadem finitur, nisi bissextus eveniat. Si autem bissextilis annus erit, secundo die finitur. Verbi gratia: praesens annus primam diem habuit Dominicam: et quia bissextus intervenit, novissimam diem habebit secundam feriam. |