monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 49 > 60 > 63 > 24 > 5 > 33 > 41 > 53 > 47 > 37 > 87 > 36 > 74 > 45 > 68 > 83 > 82 > 29 > 4 > 44 > 32 > 86 > 52 > 7 > 84 > 40 > 72 > 48 > 89 > 3 > 33 > 41 > 77 > 45 > 80 > 35 > 73 > 65 > 71
Hrabanus Maurus, De Computo, LXX De regulis lunaribus. <<<     >>> LXXII Argumentum de epactis solaribus.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LXXI De concurrentibus, id est, epactis solaribus.

1 DISC. De epactis solaribus ordo deposcit ut dicas, quia de lunaribus iam dixisti. MAG. Quarto igitur decennovennalis circuli tramite signantur epactae solis, id est, concurrentes septimanae dies, unius semper ternos per annos, duorum autem per annum bissextilem usque ad septimum numerum adiectione crescentes; quarum circulus habet annos quater septenos, id est, viginti octo. Quia nimirum non ante potest consummari quam bissextus, qui quarto redire solet anno, cunctos septimanae dies contingat, Dominicam videlicet, sextam feriam, quartam feriam, secundam feriam, sabbatum, quintam feriam, tertiam feriam: hoc etenim illos ordine percurrit. Cuius circuli talis est cursus ut quaecunque bissexti anno sunt concurrentes, ipsae et ante quinquennium fuerint, et post sex annos futurae sint quae primo post bissextum anno sunt eadem et ante annos undecim transierint, et post sex redeant quae secundo post bissextum eadem et ante annos septem fuerint et post undecim redeant. Quae tertio post bissextum, ipsae et ante sex annos praeterierint, et post quinque revertantur. Et huius ordo discretionis cunctos annorum vertentium complectitur dies. DISC. Nunquid hic circulus epactarum solis decennovennales circulos aliquo modo ordinat? MAG. Etiam. Nam huius gyri solaris, qui viginti octo annis peragitur, causa facit decennovennales circulos viginti octo debere compleri priusquam idem per omnia paschalis observantiae cursus in se ipsum redeat, ut omnis nimirum huius circuli annus caput circuli decennovennalis instituat, itemque annus quisque circuli decennovennalis huius caput assequatur, ac per hoc tota paschalis observantiae series non minus quingentis triginta duobus explicetur.
Hrabanus Maurus HOME