| 1 | DISC. Illi ergo numeri qui per singulos menses epactis lunaribus associantur, unde originem sumpserunt? MAG. Ex consideratione lunae, quae eo anno quo nullae epactae sunt aliquam in Kalendis mensium necesse est habeat aetatem. Primo ergo decennovennalis circuli anno, in quo nullae sunt epactae, in Kal. Ianuarii non est luna, in Kal. Februarii decima, in Kal. Martii nona, in Kal. Aprilis decima, in Kal. Maii undecima, in Kal. Iunias duodecima, in Kal. Iul. tertia decima, in Kal. Augusti quarta decima, in Kal. Septembris sexta decima, in Kal. Octobris septima decima, in Kal. Novembris octava decima, in Kal. Decembris octava decima. Hos tibi numeros pro regularibus singulorum mensium sume. Quibus annuas addens epactas, lunam quota sit per Kalendas quasque sine errore reperies. Si enim vis scire quota est luna in Kal. Ianuarii anno secundo circuli decennovennalis, tene novem regulares, adde epactas undecim, fiunt viginti: vicesima est luna. Si vis scire quota est luna in Kal. Iun. anno tertio, tene regulares duodecim, adde epactas anni illius viginti duas, fiunt triginta quatuor; tolle triginta, remanent quatuor: quarta est luna in Kalendas memoratas. DISC. Nunquid haec regula argumenti fixa manet per totum circulum decennovennalem? MAG. Manet, praeter annos tres, in quibus idem argumentum stabilitatem sui tenoris conservare nequeat, octavus videlicet, undecimus, et nonus decimus, cui causam mutandi varia facit ac dispersa per annum embolismorum insertio. Siquidem anno octavo luna Kalendarum Maiarum, iuxta rationem quidem argumenti vicesima octava computatur. Sed propter embolismum, qui in Martio mense inseritur, vicesima septima probatur existere. Item in Kal. Iul. iuxta argumentum tricesima potuit fieri luna. Sed propter adiectionem diei quem superfluitas embolismi attulerat, fit vicesima nona. Item anno undecimo, quia luna embolismi pridie Nonas Decembris accenditur, facit lunam in Kal. Mart. vicesimam esse et octavam, cum hanc ratio argumenti vicesimam nonam tunc existere doceat. Item anno decimo nono, quia luna embolismi tertio die Nonarum Martiarum incipit, cogit lunam in Kal. Maii vicesimam octavam computari, cum vicesima nona secundum argumenti calculationem canatur. Notandum autem quod hoc argumentum a Septembrio quidam incipiant, ponentes eidem Septembrio regulares quinque, Octobrio V, Novembrio VII, Decembrio VII, etc., ut supra nos posuimus. Quod ob auctoritatem Aegyptiorum rationabiliter prorsus agunt; ut a quibus origo computandi sumpta est, eorum quoque in computando anni principium imitentur. Verum aliis aptius multo et expeditius videtur ut computationis, quantum non necessitas rationis obsistit, a principio anni sui, etiam apud Romanos incipiat et usque ad terminum anni rato atque intemerato ordine procurrat. |