| 1 | DISC. De epactis ergo lunaribus iam nunc, reor, tempus adest ut dicas. MAG. Est utique, quia tertia praefati circuli linea continet epactas lunares, quae ad cursum solis annuatim undenis diebus accrescere solent. Inde quippe epactae Graeco vocabulo, id est, adiectiones, sunt dictae, quod per annos singulos undecim dierum, ut diximus, accumulentur augmento; vel certe quia ad inveniendas quotae sunt lunae Kalendarum duodecim per totum adiiciuntur annum. Et quidem per totum anni vertentis orbem suas quaeque dies habet adiectiones lunares undecim. Nam, verbi gratia, si hodie, cum scribo, in undecimo Kal. Augusti septima est luna, post annum in ipsis Kalendis octava decima est, post duos annos vicesima nona. Nec eadem huc quae nunc est prius quam decem et novem annorum peracto circulo redit. Sed proprie quae in circulo decennali adnotatae sunt epactae lunam quota fit in undecimo Kal. Aprilis, ubi paschalis est festi principium, signant. Hanc praefixam succursus regulam semper observantes, ut quoties minorem sexto decimo numerum habent, paschalem lunam praeferant, quoties autem maiorem, in sequentem lunam Pascha quaerendum demonstrent. Quia nimirum lunae paschalis plenitudo non aequinoctium praeire, sed, sicut in principio creaturarum ordinatum est, sequi potius debet. |