| 1 | DISC. Argumentum autem ad inveniendas ipsas indictiones volo ut mihi componas. MAG. Si autem velis argumento cognoscere quota sit indictio, sume annos Domini quotcunque fuerint, ut puta in praesenti DCCCXX. Adde regulares tres, quia quando incarnatio Domini facta est, tres anni de illo circulo indictionum qui tunc fuit praecesserunt. Quibus additis ad priorem numerum, fiunt simul anni DCCCXXIII. Hos divide per quindecim. Quinquies et quater quindeni faciunt DCCCX, et remanent tredecim. Tertia decima est indictio anno praesente. |