| 1 | DISC. Defectus luminis utriusque sideris unde sit rogo ut edisseras. MAG. Solem interventu lunae, lunamque terrae obiectu nobis perhibent occultari, sed solis defectum nonnisi novissima primave fieri luna, quam vocant coitum, lunae autem nonnisi plena, non posse vero totum solem adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna, omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus statutis diebus horisque sub terra, nec tamen cum superne fiant, ubique cerni aliquando propter nubila, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi. |
| 1 | DISC. Quid in secundo tramite circuli decennovennalis continetur? MAG. Indictiones quindecim annorum circuitu in sua semper vestigia reduces. DISC. Unde vero hae primum indictiones, et propter quid ordinatae sunt? MAG. Antiqua ergo Romanorum industria comperimus eas ad cavendum errorem qui de temporibus forte oboriri poterat institutas. Dum enim, verbi gratia, quilibet imperator medio anni tempore vita vel regno decederet, poterat evenire ut eumdem annum unus historicus eiusdem regis ascriberet temporibus, eo quod eius partem regnaret; alter vero historicus eiusdem successori illius potius ad titulandum putaret, eo quod et hic partem aeque eius haberet in regno. Verum ne per huiusmodi dissonantiam error temporibus inolesceret, statuerunt indictiones, quibus uterque scriptor, imo etiam vulgus omne, temporum cursum facillime conservaret; quas pro facilitate quoque calculandi quindecim esse voluerunt, ut planissimo numero et ad multiplicandum promptissimo compendiosius tractati temporis status in memoriam possit reduci. Quidam autem putant quia quondam in republica, propter censum quinto anno peractum, urbs Roma lustrabatur, ad indiculum ternae lustrationis et census indictiones esse conditas. Incipiunt autem indictiones ab octavo Kal. Octobris, ibidemque terminantur |