monumenta.ch > Caesar > de Bello Africo > 32 > 35 > > 32 > 2 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64 > 106 > 107 > 114 > 64 > 64 > 12 > 105 > 64 > 109 > 108 > 116 > 104 > 102 > 113 > 111 > 115 > 101 > 103 > 110 > 100 > 112 > 64 > 64 > 11 > 5 > 10 > 3 > 4 > 8 > 1 > 6 > 64
Hrabanus Maurus, De Computo, LXIII Quod sint anni a passione Domini. <<<     >>> LXV Numerus annorum ab initio mundi usque in adventum Domini.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LXIV Ubi passio Domini primum celebrata sit.

1 DISC. Quo mense et qua die mensis creditur crucifixus, et ubi resurrectio eius primum celebrata est? MAG. Hoc autem diverse a Patribus nuntiatum est. Nam quod octavo Kalendarum Aprilium die resurrexit, multorum late doctorum ecclesiasticorum constat sententia vulgatum, ut beatus Hieronymus in Martyrologio testatur dicens: «VIII Kal. Aprilis Hierosolyma Dominus crucifixus est.» Et VI Kal. Aprilis: «Hierosolyma resurrectio Domini nostri Iesu Christi celebrata est.» Augustinus quoque in libro de sancta Trinitate quarto ita dicit: «Octavo enim Kal. Aprilis conceptus creditur, quo et passus. Ita monumento novo quo sepultus est, ubi nullus erat positus mortuorum, nec ante nec postea, congruit uterus virginis, ubi nullus seminatus est mortalium.» At contra Theophilus Caesariensis, antiquus videlicet vicinusque apostolicorum temporum doctor, in epistola synodica quam adversus eos qui quarta decima luna cum Iudaeis Pascha celebrabant, una cum caeteris Palaestinae episcopis scripsit, ita dicit: «Et impium non est ut passio Dominica tantum sacramenti mysterium foras limitem excludatur. Passus namque Dominus ab undecimo Kal. Aprilis, qua nocte Iudaeis est traditus, et ab octavo Kal. Aprilis resurrexit. Quomodo tres dies foras terminum excludentur?» Constitutumque est in illa synodo ut ab undecimo Kal. April. usque in undecimum Kal. Maii Pascha debeat observari. Et in eodem libro superius scriptum est: «Nam Galli, quacunque die octavo Kal. Aprilis fuisset quando Christi resurrectio fuisse tradebatur, Pascha semper celebrabant.» Et ideo circulis beati Dionysii apertis, si quingentesimum sexagesimum sextum ab incarnatione Domini contingens annum, quartam decimam lunam in eo, octavo Kal. Aprilis, quinta feria, repereris, et diem Paschae Dominicum sexto Kal. Aprilis, luna septima decima, age Deo gratias quia quod quaerebas, sicut ipse promisit, te invenire donavit. Nam quod Dominus quinta decima luna feria sexta crucem ascenderit, et una sabbatorum, id est, die Dominica, resurrexerit a mortuis, nulli licet dubitari catholico, ne legi, quae agnum paschalem quarta decima die primi mensis ad vesperam immolari praecepit, pariter et Evangelio, quod Dominum eadem vespera tentum Iudaeis, et mane sexta feria crucifixum, ac sepultum prima sabbati resurrexisse perhibet, videatur incredulus. Sin vero annum qualem quaerebas in loco quem putabas invenire non poteris, vel chronographorum incuriae, vel tuae potius tarditati culpam ascribe, tantum diligentissime cavens ne Chronicorum scripta defensando, intemerabile legis vel Evangelii testimonium videaris impugnare.
Hrabanus Maurus HOME