| 1 | DISC. Quot sunt anni a passione Domini? MAG. Septingenti octuaginta septem. Habet enim, ni fallor, Ecclesiae fides Dominum in carne paulo plus quam triginta tres annos usque ad suae tempora passionis vixisse: quia videlicet triginta annorum fuerit baptizatus, sicut evangelista Lucas testatur, et tres semis annos post baptisma praedicaverit, sicut non solum in Evangelio suo Ioannes commemorato redeuntis Paschae tempore, sed et in Apocalypsi sua, Daniel quoque in suis visionibus prophetice designat. Quoniam igitur, ut supra memoravimus, quingentis triginta duobus annis circulus paschalis circumagitur, his adde triginta tres, vel potius triginta quatuor, ut illum ipsum quo passus est Dominus attingere possis annum, fiunt quingenti sexaginta sex. Ipse est ergo annus Dominicae passionis et resurrectionis a mortuis. Quia sicut quingentesimus tricesimus tertius primo, ita quingentesimus sexagesimus sextus tricesimo quarto per universos solis et lunae concordat discursus. |