| 1 | DISC. Proba ergo argumento quod dicis. MAG. Si vis scire quot sunt anni ab incarnatione Domini, quaere per circulos indictionem, qui post incarnationem eius completi sunt. Computa ergo quinquagies et ter quindecim, fiunt DCCXCII. Adde duodecim regulares, quia quando incarnatio Domini facta est, duodecim anni de illo circulo indictionum in quo Dominus carnatus est remanserunt. Duodecim ergo additis ad praedictum numerum, fiunt nongenti et septem. Ad indictionem quamcunque volueris, ut puta praesentis anni tertiam decimam indictionem, fiunt DCCCXX. Iste est numerus annorum Domini anno praesenti. Cum autem ad plenitudinem circuli, id est, ad quintam decimam indictionem, perveneris, unum semper adiicere memento, quia per circulos indictionem quaeris, et sic annos Domini sine ullo errore reperies. |