monumenta.ch > Solinus > 38 > 41 > 42 > 55 > 43 > 17 > 27 > 28 > 57 > 62 > 66 > 61
Hrabanus Maurus, De Computo, LX De ogdoade et endecade. <<<     >>> LXII Argumentum ad inveniendum annos Domini.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LXI De annis Dominicae incarnationis.

1 DISC. Quia ergo decennovennalis circuli rationem coepisti explanare, precor ut per singulos tramites eius plenam rationem mihi reddas. Et primum quid primus versus contineat edic. MAG. Primo decennovennalis circuli versu temporum ordo praefigitur, quem Graeci calculatores a Diocletiani principis annis observavere. Sed Dionysius venerabilis abbas Romanae urbis, utriusque linguae, Graecae videlicet ac Latinae, non ignobili praeditus scientia, paschales scribens circulos, noluit eis, sicut ipse testatur, memoriam impii et persecutoris innectere; sed magis elegit ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi annorum tempora praenotare; quatenus exordium spei nostrae notius nobis existeret, et causa reparationis humanae, id est, passio redemptoris nostri, evidentius eluceret. Qui in primo suo circulo quingentesimum tricesimum secundum Dominicae incarnationis annum in capite ponendo manifeste docuit secundum sui circuli annum ipsum esse quo eiusdem sacrosanctae incarnationis mysterium coepit. DISC. Ipsius ergo curriculi quae fuit causa componendi? MAG. Propter solis lunaeque conventionem. Quia enim lunaris circulus decennovennalis est, solaris autem viginti et octo conficitur annis, multiplicatis per se invicem ambobus, summa quingentorum trigenta et duorum colligitur annorum. Qua tandem replicata, totus solaris lunarisque recursus ordo in se sua per vestigia revolvitur, eumdem decennovennalis lunarisque cycli annum, easdem epactas lunae, solis quoque dies concurrentes, eamdem quartam decimam lunam, eumdem Dominici paschae diem, ac lunam ipsius ex ordine restituens. Quod ergo secundo anno circuli, quem primum Dionysius scripsit, quingentesimus tricesimus tertius ab incarnatione Domini completus est annus, series annorum Domini manifestat. Ipse est nimirum, iuxta concursus siderum, ille in quo carnari dignatus est. Quia hic secundus annus decennovalis octavus decimus est cycli lunaris, undecim habens epactas, quinque concurrentes septimanae dies, lunam quartam decimam, VIII Kalend. Aprilis. Omnia tunc fuere simillima. Et si esset qui tunc Pascha more nunc Ecclesiis usitato die Dominico faceret, ipsa nimirum dies, quomodo hic notatum est, sexto Kal. Aprilis veniret, ac lunam haberet quartam decimam. Denique Dionysius ipse nobis quodam modo tacite quae dicimus in paschalibus quae scripsit argumentis ostendit; ubi ad inveniendum quotus sit annus circuli decennovennalis, sumere annos Domini, et priusquam hos per decem et novem partiamur, unum praecepit adiicere, significans illo incarnato unum circuli decennovennalis annum iam fuisse completum. DISC. Quot sunt anni ab incarnatione Domini in praesenti edissere. MAG. Octinginti viginti.
Hrabanus Maurus HOME