monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 49 > 60
Hrabanus Maurus, De Computo, LIX De communibus annis et embolismis. <<<     >>> LXI De annis Dominicae incarnationis.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LX De ogdoade et endecade.

1 DISC. Quia ogdoadis et endecadis mentionem breviter superius fecisti, peto ut plenius dicas ob quam utilitatem primitus talis divisio facta sit. MAG. Eo quod octavo et undecimo videlicet anno luna paschalis supremas suae nativitatis metas subeat, et utrumque eorum, insolito embolismis more, unus communis praecedat annus. Vel certe quia antiquis visum est octo annos solares totidem lunaribus annis dierum numero aequari. Quod ab eruditioribus aevi sequentis doctoribus expertum est, nisi annis undecim adiectis, nequaquam fieri posse. Ad indicium ergo utriusque observationis ogdoadibus est et endecadibus tota lunae digesta conversio. Nam et Graeci quondam, quos et antiquissimi Romanorum perhibentur imitati, cum ad lunae cursum adhuc annos computarent, octo annis communibus pari ratione confectis, embolismos trium mensium pariter intercalabant. Si enim octies undecim et quartam partem volueris supputare, nonaginta dies, hoc est, tres menses, efficies. Nec tamen hac ratiocinatione ad statum veritatis pervenire poterant. Quod unicuique rite calculanti et ogdoadis seu endecadis ad purum liquebit numerum veraciter consideranti. Igitur numerus ipse pulsandus est, videndumque quod octo anni solares habent dies, exceptis bissextis, IIDCCCCXX. Octies trecenteni sexageni et quini faciunt IIDCCCCXX. Nam lunares anni totidem vide quot habeant dies. Octies trecenteni quinquageni et quaterni faciunt IIDCCCXXXII. Adde nonaginta trium mensium embolismorum, dies fiunt IIDCCCCXXII. Sed duo qui minus habentur in ogdoade solari duorum bissextorum, sicut supra ostendimus, sperant adiectione suppleri. Videamus et endecadem utriusque sideris, si forte ibi sol bissextile quaerat auxilium. Utrum enim tempus necesse est una regula complectatur. Undecies trecenteni sexageni et quini fiunt IIIIXV. Item undecies trecenteni quinquageni et quaterni fiunt IIIDCCCXCIV. Adde embolismorum mensium dies centum viginti. Fiunt IIIIXIV. Tolle unum saltus diem, remanent tredecim. Vide igitur si hoc opus habeat endecas solis subsidialis sextili, ut additis videlicet duobus vel tribus diebus lunarem compensare sufficiet endecadem. Non ergo duo dies qui in ogdoade solis a lunari ogdoade minus sunt, duorum intercalatione bissextorum, sed duorum magis dierum, qui in endecade eius a lunari plus sunt, adiectione supplentur. Nec nocet quod saltum lunae, quem quidam in ogdoadis initio ponunt, in endecade ponendum memoravimus. Ubicunque enim interposueris, eodem proposita quaestio fine solvetur. Et habet circulus decennovennalis menses solares CCXXVIII, lunares CCXXXV dies, exceptis bissextis, III DCCCCXXXV. Quod ita apparet. Nam decies novies trecenteni sexageni et quini fiunt VI DCCCCXXXV. Item decies novies trecenteni quinquageni et quaterni VI DCCXXVI. Adde embolismos quatuor mensium, dies ducenti decem. Fiunt VI DCCCCXXXVI. Subtrahe unum saltus lunaris diem; et uno eodemque dierum numero solis et lunae cursum decennovennalem cyclum includere probabis. Item ogdoas solis habet menses nonaginta sex, lunae autem nonaginta novem. Endecas vero solis menses habet CXXXII, lunae autem CXXXVI. De numero dierum supra dictum est.
Hrabanus Maurus HOME