monumenta.ch > Solinus > 38 > 41 > 42 > 55 > 43 > 17 > 27 > 28 > 57 > 62 > 66 > 61 > 25 > 45 > 23 > 14 > 12 > 70 > 31 > 56 > 32 > 54 > 13 > 26 > 49 > 39 > 50 > 19 > 22 > 34 > 24 > 58
Hrabanus Maurus, De Computo, LVII De aecennovennale circulo. <<<     >>> LIX De communibus annis et embolismis.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LVIII Argumentum ad inveniendum quotus sit annus circuli

0 decennovennalis.
1 Si ergo velis argumento cognoscere quotus sit annus circuli decennovennalis, sume annos ab incarnatione Domini quot fuerint, et unum semper adiice. Hos partire per decem et novem. Quod remanet, ipse est annus cycli decennovennalis. Si nihil remanserit, nonus decimus est. Verbi gratia: ut in praesenti sunt 820, his adiice unum, quia in secundo anno circuli decennovennalis Dominus incarnatus est, et fiunt 821: hos partire per decem et novem, quadragies deni et noveni DCCLX. Item ter deni et noveni, quinquaginta septem. Qui superiori numero copulati efficiunt numerum DCCCX et VII. Et quia quatuor anni prioris numeri remanent, quartus annus est circuli decennovennalis.
Hrabanus Maurus HOME