monumenta.ch > Solinus > 38 > 41 > 42 > 55 > 43 > 17 > 27 > 28 > 57
Hrabanus Maurus, De Computo, LVI De saltu lunari. <<<     >>> LVIII Argumentum ad inveniendum quotus sit annus circuli

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LVII De aecennovennale circulo.

1 DISC. Decennovennalis ergo circuli rationem, qui saltum lunarem gignit et lunae cursum ordinat, vellem a te audire et argumento coniicere. MAG. Circulum decennovennalem propter quatuordecim lunas paschales Nicaena synodus instituit, eo quod ad eumdem unaquaeque luna per novemdecim annos inerrabili cursu redeat; qui dividitur in ogdoadas et endecadas, hoc est in octo et undecim annos. Octo enim anni lunares totidem annos solares duobus tantum diebus transcendunt : quorum alter ad explementum occurrit endecadis, alter ratione saltus absumitur. Alioquin endecas solaris uno die transcenderet lunarem. Licet quidam violenter hos dies et bissextis octo annorum supplere nitantur, cum bissextus soleat in mense Februario soli superfusus et lunae futuro tempori nihil praeiudicare, et ipsi nullum indecadi bissextum addant. Ut ergo apertius dicam, duo lunae dies qui supersunt in ogdoade, duos qui desunt in endecade complebunt.
Hrabanus Maurus HOME