monumenta.ch > Solinus > 38 > 41 > 42 > 55 > 43 > 17 > 27 > 28 > 57 > 62 > 66 > 61 > 25 > 45 > 23 > 14 > 12 > 70 > 31 > 56
Hrabanus Maurus, De Computo, LV Argumentum ad bissextum inveniendum <<<     >>> LVII De aecennovennale circulo.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LVI De saltu lunari.

1 DISC. De saltu lunae posco ut similiter mihi rationem proferas sicut et de bissexto fecisti. MAG. Saltum lunae locus et hora citior incensionis eius per novemdecim annos efficit. Quamvis enim quidam singulas lunas viginti novem semis diebus computantes, incensiones earum medio diei et medio noctis semper alternent, non in hoc tamen veritatem naturae sed calculandi facilitatem inquirunt. Nam si naturam quaeras, luna primi mensis, quae nunc verbi gratia meridie, et secundi, quae nunc in medio noctis accenditur, anno futuro hora et decem momentis et dimidio momenti et decima nona parte dimidii momenti ante medium diei vel noctis illustratur. Nec tamen hac distinctione ad certum embolismi vel communis anni terminum, sed ad aequam divisionem novemdecim tendit annorum. Sicque per novemdecim annos lunaris accensio sese praeoccupando unius diei spatium amittens, ultimum decennovennalis cycli annum CCCLXXXIII diebus facit computari. Quod si facere negligas per quindecim decennovennales cyclos, quinta decima luna tibi ubi prima putatur occurret. DISC. Quantum in uno anno accrescit de saltu lunari? MAG. Hora et unus punctus et decima nona pars unius puncti, sive alio modo dicas, hora et decem momenta et dimidium momentum et nonadecima dimidii momenti, sicut supra ostendimus. DISC. Quantum in uno mense lunari? MAG. Quinquaginta et tria momenta et quinque ostenta. In unoquoque ergo mense quatuor momentis et quinque ostentis desit quod una lunatio ad viginti novem dierum et duodecim horarum plenitudinem non perveniet. Et in dimidio lunari mense duo momenta et duo ostenta et dimidium ostentum. DISC. Ubi ergo locus istius saltus est? MAG. Aliquibus ergo duodecimo Kalendarum Aprilium die videtur anno reddendus, propter originem conditionis siderum; ut luna mensis Martii, quae eo fit die vicesima nona, dehinc ventatur in novam. Sed sunt qui hoc nobis in luna Novembri mensis agendum magis autument; quatenus huiusmodi impedimentis cum praecedentis anni fine absolutis novum de caetero annum libero possint computo ingredi; iuxta exemplum videlicet Aegyptiorum, qui hoc penultimo anni sui mense, qui est noster Iulius, facere perhibentur. Sed sive hic, sive illic, sive alibi feceris, necesse est ibidem, ni fallor, tres pariter menses undetricenorum computare dierum.
Hrabanus Maurus HOME