| 1 | DISC. Vellem ut aliquod argumentum mihi dares per quod scire possem utrum bissextilis annus fieret, an etiam praeparationis bissexti. MAG. Si hoc nosse desideres, sume annos ab incarnatione Domini quotcunque fuerint, ut puta in praesenti 820. Hos partire per quatuor, quia bissextus post quatuor annos peractos intervenit. Quater ergo CC, DCCC; quater V, XX. Et quia nihil remanet, annus est bissextilis. Si ergo unus remanserit, primus est annus praeparationis bissexti. Si duo, secundus; si tres, tertius. |