monumenta.ch > Solinus > 38 > 41 > 42 > 55 > 43 > 17 > 27 > 28 > 57 > 62 > 66 > 61 > 25 > 45 > 23 > 14 > 12 > 70 > 31 > 56 > 32 > 54
Hrabanus Maurus, De Computo, LIII De solstitiis et aequinoctiis. <<<     >>> LV Argumentum ad bissextum inveniendum

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LIV De bissexto in solis et lunae cursu.

1 DISC. Bissexti rationem rogo ut edicas mihi atque edisseras. MAG. Bissextus ex quadrantis ratione per quadriennium conficitur, dum sol ad id signum ex quo egressus est, non in CCCLXV diebus, sed quarta diei parte super adiecta, revertitur. Verbi gratia: si nunc aequinoctialem coeli locum sol oriens intraverit, in hunc anno sequente meridie, tertio vespero, quarto medio noctis, quinto rursum in exortu recurrens, necessario diem praemonet augendum; ne si forte non addatur, peractos sexaginta quinque annos aequinoctium vernale brumali die proveniat: quae Aegyptii anno suo expleto, id est quarto Kal. Septembris, Romani sexto Kal. Martii, unde et nomen accepit, interponunt. Breviori autem et vulgari ratione bissextum retardatio generat solis non ad eamdem lineam peractis CCCLXV diebus plene redeuntis. Quem si, verbi gratia, in aequinoctio vernali, quod iuxta Aegyptios duodecimo Kalendarum Aprilium die provenit, surgentem a medio orientis diligenter adnotaveris, hunc anno sequente die videlicet eodem aliquanto inferius oriri, et tertio, quarto, quintoque eamdem diminutionem in tantum augere reperies ut nisi diem ante superadiicias, XI Kal. Aprilis aequinoctium facturus a medio surgat orientis, eamdem scilicet tarditatem in caeteris servaturus exortibus. DISC. Nunquid in lunae cursu quadrantis rationem observare debemus? MAG. Debemus utique: quia si lunae quadrantem accommodare negaveris, sed bissextili anno eiusdem quantitatis mensem lunarem Februario, cuius et antea solebas, aptaveris, fit profecto ut et quartadecima luna paschalis eiusdem anni pridie quam debuerat adveniat, ideoque paschalis ratio vacillet, et totus mox anni cursus titubet, statusque ille semper inviolabilis circuli decennovennalis magis magisque turbatus evertatur. Quare oportet ut sicut dictante quadrantis ratione quarto anno, quem bissextilem dicimus, unum diem solari adiicimus anno, similiter lunari unam diem adiiciamus, eamque lunae mensis Februarii tribuamus, sive illam ante intercalatum quadrantem seu postmodum terminari contingat; ut quae caeteris annis viginti novem dierum, anno autem bissextili cum triginta computetur; ipseque annus, si communis sit, cum CCCLV diebus; si embolismus, cum CCCLXXXV compleatur. Sicque fit ut in una eademque sexta Kalendarum Martiarum linea, et in sole et in luna numerus geminetur. Ut in praesenti anno, verbi gratia, sextam septimamque ponimus feriam, ita ibidem sextam septimamque ponamus lunam. Hac semper industria pervigiles, ut cum lunam mensis Februarii in anno bissextili triginta habere fecerimus, in diebus tamen Kalendarum Martiarum, excepto solum undecimo circuli decennovennalis anno, ipsam quam et ante consueverat luna servet aetatem. Quibus autem quantisve temporum particulis idem lunae quadrans accrescat, maiore quaesitu indiget. Namque cum ipso quadrante etiam crebra embolismorum interruptio et saltus quoque ratione tota discursus lunaris mensura ad purum ne dignosci queat obsistit.
Hrabanus Maurus HOME