monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 49 > 60 > 63 > 24 > 5 > 33 > 41 > 53
Hrabanus Maurus, De Computo, LII De Cometis. <<<     >>> LIV De bissexto in solis et lunae cursu.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LIII De solstitiis et aequinoctiis.

1 DISC. Postquam de stellarum situ et ratione satis dixisti, necessarium reor ut de maximis luminaribus, id est, sole et luna, adhuc referas, et ostendas ubi aequinoctii et solstitii proprius locus sit. MAG. Solstitia apud plerosque bina putantur, hoc est VIII Kal. Ianuarii et Iulii. Similiter et aequinoctia bina, id est, VIII Kal. Aprilis et Octobris, octavis scilicet in partibus Capricorni et Cancri, Arietis et Librae. Verum quia, sicut in ratione paschali didicimus, aequinoctium vernale duodecima Kalendarum die Aprilium cunctorum Orientalium sententiis, et maxime Aegyptiorum, quos calculandi esse peritissimos constat, specialiter adnotatur: caeteros quoque tres temporum articulos putamus aliquanto prius quam vulgaria scripta continent esse notandos. Ut enim de aequinoctio verno, quod caput esse memoratarum quatuor mutationum annalium mundi origo docet, breviter loquamur, regula tenet ecclesiasticae observationis, a Nicaeno confirmata concilio, ut Paschae dies ab XI Kalend. Aprilis usque in septimum Kalend. Maii inquiratur. Item catholicae institutionis regula praecepit ut ante vernalis aequinoctii transgressum Pascha non celebretur. Qui igitur octavo Kalendarum Aprilium die putat aequinoctium, necesse est idem aut ante aequinoctium Pascha celebrari licitum dicat, aut ante septimum Kalendarum Aprilium diem Pascha celebrari licitum neget, ipsum quoque Pascha, quod Dominus pridie quam pateretur cum discipulis fecit, aut nono Kalendarum Aprilium die non fuisse, aut ante aequinoctium fuisse confirmet. Non enim nostri tantum temporis, sed etiam legalis, et Mosaica decernit institutio, non ante transcensum huius aequinoctii diem festi Paschalis esse celebrandum; sicut attestante Anatolio evidenter docet Philo et Iosephus, sicut eorum antiquiores Agathobolus, et ab eo eruditus Aristobulus ex Paneada, qui unus ex illis septuaginta senioribus fuit qui missi fuerunt a pontificibus ad Ptolomaeum regem, Hebraeorum libros interpretari in Graecum sermonem; quibus multa ex traditionibus Mosi proponenti regi percontatique responderunt. Ipsi ergo, cum quaestiones Exodi exponerent, dixerunt Pascha non prius esse immolandum quam aequinoctium vernale transiret. Unde nos necesse est, ob conservandam veritatis regulam, dicamus aperte et Pascha ante aequinoctium tenebrasque devictas non immolandum, et hoc aequinoctium XII Kalendarum Aprilium die veraciter ascribendum; sicut non solum auctoritate paterna, sed et horologica consideratione docemur: sed et caetera tria temporum huiusmodi confinia simili ratione aliquot diebus ante octavum Kalendarum sequentium esse notanda. Igitur, sicut supra de vicissitudinibus diximus, ita et nunc de istis quatuor terminis dicimus. Quia a duodecima Kal. Aprilis, quod est aequinoctium vernale, usque in decimum tertium Kal. Iulii, sunt dies nonaginta et unus. A duodecimo Kal. Iulii usque in decimum tertium Kal. Octobris similiter dies nonaginta et unus. A decimo tertio Kal. Octobris usque in decimum quintum Kal. Ianuarii, similiter dies nonaginta et unus. A decimo tertio Kal. Ianuarii usque in decimum quartum Kal. Aprilis similiter sunt dies nonaginta et unus. Fiunt omnes simul dies trecenti sexaginta tres, et remanet dies unus de anni circulo, et sex horae, quae per unumquemque annum propter rationem bissexti accrescere probantur; quae si dividantur per quatuor partes, et fuerint adiectae partibus superioribus, erunt unicuique parti dies nonaginta et unus et septem horae et dimidia hora. Sed notandum quod aequinoctialis dies omni mundo aequalis est. Vario autem lucis incremento in Meroe longissimus dies duodecim horas aequinoctiales et octo partes unius horae colligit, Alexandriae vero quatuordecim horas, in Italia quindecim, in Britannia septemdecim, ubi aestate lucidae noctes haud dubie testantur id quod cogit ratio credi, solstitii diebus accedente sole propius verticem mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus noctesque e diverso ad brumam remoto. Quod fieri in insula Thyle Pytheas Massiliensis scribit sex dierum navigatione in septentrione a Britannia distante.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Computo, LII De Cometis. <<<     >>> LIV De bissexto in solis et lunae cursu.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 49 > 60 > 63 > 24 > 5 > 33 > 41 > 53