monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 49 > 60 > 63 > 24 > 5 > 33 > 41 > 53 > 47 > 37 > 87 > 36 > 74 > 45 > 68 > 83 > 82 > 29 > 4 > 44 > 32 > 86 > 52
Hrabanus Maurus, De Computo, LI De his signis stellarum quae extra zodiacum sunt. <<<     >>> LIII De solstitiis et aequinoctiis.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT LII De Cometis.

1 DISC. Cometas ergo audivi quasdam stellas nominari, sed has in numerando stellas praetergressus es. MAG. Non enim quasi obliviscendo illas praetergressus sum, sed ordinem servari, ut de eis seorsum dicerem, quarum qualitas et cursus a caeteris stellis separata est. Cometae quoque sunt stellae flammis crinitae, repente nascentes, regni mutationem aut pestilentiam aut bella aut ventos aestusque portendentes, quarum aliae tenduntur errantium modo, aliae immobiles haerent. Omnes ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quae lactei circuli nomen accepit, brevissimum quo cernerentur spatium septem dierum adnotatum est, longissimum octoginta. Sparguntur aliquando et errantibus stellis caeterisque crines. Sed cometes nunquam in occasura parte coeli est
Hrabanus Maurus HOME