| 1 | DISC. Haec quidem probo et cum gratia accipio. Sed de positione siderum, sicut mihi promisisti, peto ut edisseras. MAG. Sunt ergo signa extra ea quae in zodiaco consistunt, ut Arati Phoenomena testantur, numero triginta, quorum alia horoscopus ad septentrionem, alia ad austrum sequestrat. DISC. Quae sunt illa quae ad septentrionem sunt? MAG. Duae videlicet primum Ursae, hoc est helix, quae et Arcturus maior, et Phoenix sive Cynosura, quae et Arcturus minor dicitur. Et Draco, qui continet utrosque Arcturos, helicis supra volvens caput, et Phoenicis circumcigens caudam. Deinde Hercules super anguem incumbens genu flexo, clava reiecta, pelle leonis opertus dicitur. Postea Corona, habens stellas novem in circuitu positas. Tunc Serpentarius, qui et Asclepius vocatur, stans supra Scorpionem, tenet serpentem in manibus. Item Arcas, qui et Bootes, fertur esse custos plaustri, praecedit Arcturum maiorem, quem et ipse sequitur. Cepheus et Aquila tunc splendidis stellis Cassiepia et Andromedia dignoscuntur. Deinde Perseus et Agitator cum haedis suis clarescunt. Bellorofons quoque et Delfin, Cygnus et Libra suis in locis, et Trigon super caput arietis, splendore notabiles sunt. DISC. Quae sunt illa quae zodiacus ad austrum sui secludit? MAG. Orion scilicet et Canicula, Lepus et Argo, Cetus et Eurus, qui et Euridanus. Cui subiacet stella quae dicitur Canopos, splendens, quae timonem navis tangit. Piscis magnus, qui et Auster dicitur. Sacrarium. Centaurus cum bestia quam manu tenet. Serpens, super cuius caudam corvum sedere dicunt, et in medio urnam asserunt. Ultimus omnium Anticanus est, situs sub Geminis; et ideo Anticanus vocatus, quod contrarius sit Cani. Et mira gentium stultitia, quod sidera quae Deus ad honorem nominis sui creavit, et in coelestibus constituit, ea ipsi sceleratis hominibus et brutis animalibus in terra creatis ascripserunt. Praeter haec omnia, et lacteus circulus est figura candidior per medium coeli verticem, quem vulgo dicunt ex splendore solis in eo currentis ita fulgere. Sed frustra, cum ab illo nunquam nisi in parte Sagittarii vel Geminorum tangatur, in quibus candidum circulum signifer cingit. DISC. Ad quid ergo haec sidera legentibus proderunt, et in quo adiuvant computistam? MAG. Ad dignoscendum ergo horas nocturnas non parum adiuvant calculatorem. Necnon et viatoribus et nautis valde necessaria sunt, qui observant colores earum et cursus, et futuram tempestatem seu serenitatem inde coniiciunt. |