| 1 | DISC. Dic mihi quo colore sint planetae, si possim eas inde cognoscere, et utrum mutent colores an non. MAG. Suus quidem unicuique color est, Saturno candidus, Iovi clarus, Marti igneus; Lucifero gaudens, Vespero refulgens, Mercurio radians, lunae blandus, soli, cum oritur, ardens, postea splendens. Sed colores ratio altitudinem temperat. Siquidem earum similitudinem trahunt in quarum aerem venere subeundo; tinguitque ad propinquantes utralibet alieni meatus circulus, frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ventosus in horrorem. Sol atque commissurae apsidum extremaeque orbitae atram in obscuritatem. DISC. Quo autem in loco vel in quibus signis sunt in praesenti? MAG. Modo autem, id est, anno Dominicae incarnationis 820, mense Iulio, nona die mensis, est sol in vicesima tertia parte Cancri, luna in nona parte Tauri, stella Saturni in signo arietis, Iovis in Librae, Martis in piscium. Veneris quoque stella et Mercurii, quia iuxta solem in luce diurna modo sunt, non apparet, in quo signo morentur. DISC. Caetera quoque sidera quae extra zodiacum sunt peto ut breviter enumeres, et quae a dextra parte ipsius zodiaci, quaeve a sinistra sint, edisseras. MAG. Si de cursu planetarum tantum contentus esses, iam satis tibi dictum esse putarem. Sed quia nimium curiosus ad caetera signa quae per totum sphaerae coelestis ambitum consistunt inquirendo progrederis, necessarium reor ut ipsius sphaerae situ et naturam prius exponam secundum maiorum sententiam breviter, et sic tuae interrogationi de caeteris respondeam. |