| 1 | DISC. De magnitudine solis et lunae vellem ut aliqua diceres. MAG. Solis ignem dicunt aqua nutriri, multoque hunc luna ampliorem, lunam vero terra esse maiorem, unde et cunctis unius magnitudinis appareat. Quod enim sol cubitalis videatur, nimiae celsitudinis distantia facit. Alioquin maior Indis oriens, et Britannis appareret occidens. Qui dum natura sit igneus, motu quoque nimio calorem adauget. Hic cursu variante dies et menses, tempora dividit et annos, aerisque temperiem accedendo vel recedendo pro temporum ratione dispensat, ne si semper in hisdem moraretur locis, alia calor, alia frigor absumeret. |