| 1 | DISC. Ostende mihi quomodo. MAG. Sol igitur quotidie partem unam zodiaci sui complet. Neque enim aliud partes zodiaci quam quotidianos solis in coelo sentire debemus progressus. Luna vero quotidie tredecim partes eiusdem zodiaci conficit, id est, punctos quatuor et unam partem. Et quia illa tredecim partes, sol unam complet, inde fieri, ut supra docuimus, non plus quotidiano progressu a sole quam quaternis punctis, hoc est, duodenis partibus elongetur. Ponat ergo lunam ubilibet computare voluerit, ut puta in Kalendis Ianuarii primam: haec ubi prima noctem diemque transegerit, illum coeli locum tenet quem sol decimo tertio eiusdem mensis die completo. Ubi duo est, multiplica duo per quatuor, fiunt septem. Item ut de punctis ad partes pervenias, multiplica octo per terna, fiunt viginti quatuor. Illam ergo coeli partem tenet luna secunda in quarto Non. Ianuarii quam sol vicesimo quarto ab hinc die confecto. Ubi tres est, multiplica tria per quatuor, fiunt duodecim. Partire per decem, decies asse decus, et remanent duo puncti, id est, sex partes. Illam ergo coeli partem tenet luna quarta in tertio Non. Ianuarii quam sol mense toto et diebus sex. Post tertium Non. Ianuarii exactis, id est sexto, post tertium Non. Februarii die consummato. Et ut ad summam perveniam, sume tricesimam lunam, quae tunc fit tertio Kal. Februarii, multiplica per quatuor, fiunt centum viginti; partire per decem duodecies deni cen vies. Illa parte coeli luna tricesima currit quam duodecim mensibus exactis, id est, toto anni circulo transacto, sol obtenturus est. Et notandum quod decem semis horae quae extra tricenas partes in unoquoque signo sunt, quia plenam partem viginti quatuor horarum non reddunt, simul computari negliguntur, sed infra praedictum numerum duodecim mensium comprehenduntur. |