| 1 | DISC. Ipsum argumentum vellem ut mihi edisseras? MAG. Luna quotidie quatuor punctis, sive crescens a sole longius abit, sive decrescens soli vicinior quam pridie fuerat redditur. Singula autem signa decem punctos habent, id est, duas horas, sicut et superius admonuimus. Quinque enim puncti in luna horam faciunt. Et ideo si vis scire in quo signo luna est, sume lunam quam volueris, ut puta quintam, multiplica per quatuor, fiunt viginti; partire per decem, bis denivies. Duobus ergo signis quinta luna semper a sole distat. Item sume octavam lunam, multiplica per quatuor, fiunt triginta duo; partire per decem, ter deni tries, et remanent duo. Tribus ergo signis et duobus punctis octava luna semper a sole dirimitur. Duos autem punctos, sex partes intellige, id est, quantum sol in zodiaco sex diebus conficit itineris. Punctus siquidem habet tres partes, quia signum quodque decem punctos, triginta partes habet. Et ne suspicio tibi forte argumenti fallentis incidat, quaere ad diametrum coeli quod quintam decimam lunam tenere nemo qui dubitet. Multiplica quindecim per quatuor, fiunt sexaginta; partire per decem, sexies deni sexais. Sex enim signis decima quinta luna semper, id est, dimidio sphaerae coelestis a sole discernitur, sive ante seu retro respexeris. Denique orbem lunae, quotiens plerissimus est, contra solem cernis oppositum, humilem videlicet sole sublimi, et sublimem humili. Quia nimirum cum sole aestivum tenente circulum plena est, ipsa tenet prumalem; cum sole divexo imprumalem plena est, ipsam solstitiali scandere circulo nox longissima prodit. At cum iste hoc aequinoctium, in plenilunio tum illa alterum servat. Et quot partibus sol aequinoctium vel solstitium, quod nuperrime lustraverat, transiit, totidem partibus luna plena vel aequinoctium vel solstitium, quod contra est, patet esse ingressa. DISC. Post quot dies sol illam partem coeli conscendet ad quam luna tertia perveniet? MAG. Mense toto et diebus sex. |