| 1 | DISC. Signa autem zodiaci vellem ut edisseras unde traxerint nomina. MAG. A causis ergo annalibus vel a gentilium fabulis nomina sumpserunt signa duodecim. Nam arietem Martio mensi propter Ammonem Iovem tribuunt. Unde et in eius simulacro arietis cornua fingunt. Taurum Aprili, propter eumdem Iovem, quod in bovem sit fabulose conversus. Castorem et Pollucem Maio, propter insigne virtutis. Porro Cancrum Iunio, quando sol ad inferiora redit, quod Cancer impulsus retro cursum dirigere soleat. Leonem, quem occidit Hercules, Iulio propter vim fervoris assignant. Virginem Augusto, quod tunc exhausta caloribus tellus nihil pariat. Libram Septembri ob aequalitatem diei et noctis. Scorpium et Sagittarium equinis cruribus deformatum, propter flumina mensium ipsorum, October et November accipiunt. Capricornum December propter capram Iovis nutricem, cuius extrema pisci similia pinguntur, quod huius mensis ultima sint pluvialia. Aquarium Ianuario, Februario Pisces, ob menses imbriferos tradunt. Singulis autem signis triginta partes, ternae vero decades putantur, eo quod sol triginta diebus et decem semis horis illa percurrat, a medio mensis, id est, XV Kalendarum die, semper incipiens. Unde et quibusdam veterum placuit sequentis mensis esse signum, cuius ad usque medietatem unumquodque pertendit, eique ascribi, sicut ille qui versibus inde cecinit heroicis ita: Respicis Apriles Aries frixe (sic) Kalendas. Maius Agenorei miratur cornua Tauri, et caetera eodem modo. Sunt autem haec signa tantae magnitudinis, ut non minore quam duarum spatio horarum vel oriri, vel occidere, vel de loco possint moveri. |