| 1 | DISC. Sed quia audivi te dicentem planetarum transitum esse in zodiaco, ipsius zodiaci proprietatem, et cursum earum rogo ut exponas. MAG. Faciam. Zodiacus, vel signifer, est circulus obliquus duodecim signis constans, per quem errantes stellae feruntur, nec aliud habitatur in terris quam quod illis subiacet. Reliqua a polis squalent. Est autem signifer CCCLXV partibus et quadrante unius partis per coeli ambitum longus, et duodecim partibus latus per transversum. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus. Luna quoque per totam latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens eum. Ab his Mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibus (tot sunt enim latitudinis, ut diximus) non amplius octonas pererret, neque has aequaliter, sed duas medio eius et supra quatuor, infra duas. Sed sol in medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inaequalis. Martis stella quatuor mediis Iovis media, et super eam duabus, Saturni duabus, ut sol. |