| 1 | DISC. Quia de solaribus et lunaribus annis dicens, de annis quinque planetarum adiunxisti, precor ut ipsorum siderum proprietatem non graveris explanare. MAG. Septem enim sunt planetae, quae adverso cursu contra mundum feruntur, hoc est, Sol, Luna, Mercurius, Venus, Mars, Iovis, Saturnus. Hae ergo, cum sphaera coelestis ab oriente in occasum se vergat, recurrunt orientem versus per zodiacum, et, ut sapientibus istius mundi visum est, coeli temperant velocitatem, ne nimio cursus sui rotatu praecipitetur. DISC. Unde dicitur sol? MAG. Quod solus inter omnia sidera luceat. Oriente enim sole caetera sidera mox radios suos abscondunt; et, ut quibusdam placet, ipse lunae et stellis omnibus suo aspectu tribuit ut lucere valeant, quia non proprio, sed mutuato a solis lumine resplendent. Unde poeta ait: Lucentemque globum lunae Titaniaque astra Spiritus intus alit. DISC. Unde dicitur luna? MAG. Luna dicitur quasi lucina, ablata media syllaba; de qua Virgilius ait: . . . . . Casta, fave, Lucina Sumpsit autem nomen per dirivationem a solis luce, eo quod ab eo lumen accipiat acceptumque reddat. DISC. Unde dicuntur stellae? MAG. A stando; quia fixae stant semper in coelo, nec cadunt. Nam quod videmus a coelo stellas quasi labi, non sunt stellae, sed igniculi ab aethere lapsi, qui sunt dum ventus altiora petens aetherium ignem secum trahit, qui tractu suo imitatur stellas cadentes. Nam stellae cadere non possunt. Immobiles enim, ut praedictum est, sunt, et cum coelo fixae feruntur. DISC. Si stellae in coelo fixae sunt, ut asseris, unde planetae dicuntur? MAG. Planetae autem solummodo non sunt fixae, ut reliquae, sed in aere feruntur. Dictae autem planetae apo tes planes [ἀπὸ τῆς πλάνης], id est, ab errore. Nam interdum in austrum, interdum in septentrionem, plerumque contra mundum, nonnunquam cum mundo feruntur. Haec et retrograda et anomala, antigrada et stativa dicuntur. DISC. Quomodo? MAG. Nam retrogradatio stellarum est dum stella motum suum agit simul et retro submoveri videtur. Anomala dicuntur quando particulas addunt vel detrahunt. Antigrada vel praecedentia sunt dum motum suum consuetum agere videntur, et tamen aliquid praeter consuetudinem praecedunt. Stativa dicuntur, quia dum semper stella movetur, tamen in aliquibus locis stare videtur. |