monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 49 > 60 > 63 > 24 > 5 > 33 > 41 > 53 > 47 > 37 > 87 > 36
Hrabanus Maurus, De Computo, XXXV De annis. <<<     >>> XXXVII De planetis et origine nominum earum.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT XXXVI Quot species sint annorum.

1 DISC. Quot species sunt annorum? MAG. Septemdecim. DISC. Quomodo? MAG. Nam lunae annus quinque species habet, solis vero tres. Sunt et anni singularum planetarum, id est, errantium siderum, a stellis quibus serviunt, nominati. Est annus hebdomadarum. Est annus septimus requiei secundum legem. Est et iubilaei. Est et annus omnium planetarum, qui vocatur magnus. DISC. Haec per singulas species rogo ut exponas. MAG. Primus modus de luna est, cum luna viginti septem diebus et octo horis zodiacum percurrens, ad id signum ex quo egressa est revertitur. Secundus duobus diebus et quatuor horis est prolixior. Tertius, qui duodecim mensibus huiusmodi, id est, diebus CCCIV expletur, et vocatur communis. Quartus, qui embolismus Graece dicitur, id est, superargumentum, et habet tredecim menses, id est, dies CCCLXXXIV. Quintus est dum luna per decem et novem annos, etiam saltu transacto, ad easdem recurrit aetates. Sextus annus est solaris, cum sol ad eadem loca siderum redit, peractis CCCLXV diebus et sex horis. Septimus est item solaris, dum quarto anno bis sextus inseritur, et fiunt dies CCCLXVI. Octavus est item solaris, dum sol per viginti octo annos circulum concurrentium complet. Nonus annus est secundum stellam quae vocatur Mercurius, qui CCCXXXIX diebus expletur. Decimus annus est secundum stellam quae vocatur Venus, qui CCCXLVIII diebus expletur. Undecimus est annus secundum stellam quae vocatur Mars, qui peractis duobus annis completur. Duodecimus annus est secundum stellam quae vocatur Iovis, qui peractis duodecim annis impletur. Tertius decimus annus est secundum stellam quae vocatur Saturnus, qui peractis triginta annis impletur. Quartus decimus annus est secundum hebdomadas totius anni, id est, quinquaginta duas, qui habet dies CCCLXIV. Quintus decimus est annus requies septimi anni secundum legem, quo iubebatur populo Dei a rurali opere vacare. Sextus decimus annus est, species anni iubilaei, qui est annus remissionis, et quinquaginta annis impletur. Septimus et decimus annus est, qui vocatur magnus, annus planetarum, dum omnia sidera ad locum revertuntur ubi primum statuta fuerunt, et quingentis triginta duobus annis impletur. DISC. Annus ergo solaris, qui CCCLXV diebus et quadrante constat, quot horas amplectitur? MAG. Utique IXDCCLXVI. DISC. Quot punctos? MAG. XXXVCXC. DISC. Quot minuta? MAG. LXXXVIIDCLX. DISC. Quot momenta? MAG. CCCLDCXL. DISC. Quot ostenta? MAG. DXXVDCCCCLX. DISC. Quot atomos? MAG. Decies novies centies centum millia et quatuor mille millia et DCCCCXXXILX.
Hrabanus Maurus HOME