monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 22 > 34
Hrabanus Maurus, De Computo, XXXIII De Kalendis, Nonis et Idibus. <<<     >>> XXXV De annis.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT XXXIV De quatuor vicissitudinibus temporum.

1 DISC. Vicissitudinem ergo, quam in serie temporum numerabas, vellem a te audire quid significaret. MAG. Vicissitudines ergo, quasi alii tempora nominant, quatuor sunt, hiems, ver, aestas, autumnus. DISC. Unde dicuntur vicissitudines? MAG. Eo quod vicibus sibi cedunt succeduntque. DISC. Unde easdem tempora nominant? MAG. Quia quadam suae similitudine qualitatis adinvicem comparata volvuntur, ac terrenis fructibus nascendis maturandisque temperamenta custodiunt. DISC. Quomodo? MAG. Hiems enim, ut pote longius sole remoto, frigida est et humida. Ver, illo super terras redeunte, humidum et calidum. Aestas, illo super fervente, calida et sicca. Autumnus, illo ad inferiora decedente, siccus et frigidus. Sicque fit ut amplexantibus singulis medio moderamine quae circa se sunt orbis instar adinvicem cuncta concludantur. Quibus aeque qualitatibus, disparibus quidem per se, sed alterutra ad invicem societate connexis, ipsa quoque mundi elementa constat esse distincta. Terra namque sicca et frigida, aqua frigida et humida, aer humidus et calidus, ignis calidus et siccus. Ideoque haec autumno, illa hiemi, iste veri, ille conferatur aestati. DISC. Unde ver vocatur? MAG. Quod in eo cuncta vernent, hoc est, virescant. DISC. Unde aestas? MAG. Ab aestu qui in ea maturandis fructibus datur. DISC. Unde dicitur autumnus? MAG. De autumnatione fructuum qui in eo colliguntur. DISC. Unde hiems? MAG. A frigore. Porro hiems a doctoribus interpretatur et sterilitas. DISC. Ubi quodque istorum temporum sortitur initium? MAG. Isidorus namque Hispalensis episcopus hiemem nono Kal. Decembris, ver octavo Kal. Martii, aestatem nono Kal. Iunii, autumnum decimo Kal. Septembris habere dixit exortum. Graeci autem et Romani, quorum rationem in huiusmodi disciplinis potius quam Hispanorum auctoritas sequi consuevit, hiemem septimo Idus Novembris, ver septimo Idus Februarii, aestatem septimo Idus Maii, autumnum septimo Id. Augusti inchoare decernunt, hiemis videlicet et aestatis initia vespertino vel matutino Vergiliarum ortu occasuque signantes, item veris et autumni, cum Pleiades medio fere die vel nocte oriuntur et occidunt, ponentes ingressum. Et Plinius secundus in libro II Naturalis Historiae eodem modo distinguenda iudicavit. Sed et homo Ecclesiae sanctus Anatolius in Opere suo paschali ita ait: «Hoc autem non ignores, quod ipsa quatuor quae praediximus temporum confinia, licet mensium sequentium Kalendis approximentur, unumquodque tamen medium temporum, id est, verni et aestatis, autumni et hiemis, teneat; et non exinde temporum principia inchoan tur unde mensium Kalendae initiantur. Sed ita unum quodque inchoandum tempus est ut a prima die veris tempus aequinoctium dividit, et aestatis solstitium aestivum, autumni quoque aequinoctium autum nale, et hiemis solstitium brumale similiter dividat.» DISC. Nunquid ergo haec quatuor tempora parem longitudinem habent? MAG. Habent utique, et secundum aequam portionem recipit unumquodque menses tres; dies nonaginta et unum, horas septem et dimidiam. DISC. Quomodo ergo secundum horarum divisionem et caeteras subdivisiones unumquodque tempus tenet? MAG. Habet ergo unumquodque tempus, secundum horarum supputationem, VIICXC et unam horam ac semissem; secundum punctos, VIIIDCCLXVI; secundum vero minuta, XXIDXXXV; secundum momenta, LXXXVLX.; secundum ostenta, CXXXIXX. Atomos quater centies et nonagies centum millia et DXLC.
Hrabanus Maurus HOME