| 1 | DISC. De Kalendis ergo, Nonis et Idibus, peto ut mihi edisseras. MAG. Faciam. Kalendae ergo a Graeca origine nomen traxerunt; quia kalo verbum Graecum est, id est, voco. Priscis ergo temporibus pontifici minori haec providentia delegabatur ut novae lunae primum observaret aspectum, visum regi sacrificulo nuntiaret. Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato, idem pontifex calata, id est, vocata in Capitolium plebe iuxta curiam calabram, quae casae Romuli proxima est, quot numero dies a Kalendis ad Nonas superessent pronuntiabat. Et quintanas quidem dicto quinquies verbo calo, septimadas repetito septies praedicabat. Et hanc diem qui ex his diebus qui kalarentur primus esset, placuit Kalendas vocari. Et hinc ipsi curiae, ad quam vocabantur, Kalabrae nomen datum est, et classi, quod omnis in eam vocaretur populus. Ideo autem minor pontifex numerum dierum qui ad Nonas superesset kalando prodebat, quia post novam lunam oportebat Nonarum die populares qui in agris essent confluere in urbem, accepturos causas feriarum a rege sacrorum, sciturosque quid esset eo mense faciendum. Unde quidam hinc Nonas existimant dictas, quasi novae initium observationis, vel quia ab eo die semper ad Idus octo dies putarentur. Porro Idus vocare placuit diem qui dividit mensem. Induere enim Etrusca lingua dividere est. Unde vidua quasi valde idua, id est, valde divisa. Aut vidua, id est, a viro divisa. Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco a specie, quae apud illos idea vocatur, quod ea die plenam speciem luna demonstret. DISC. Mensis quot horas habet? MAG. Mensis proprius, qui triginta dies habet, horas continet DCCXX. DISC. Quot punctos? MAG. IIDCCCLXXX. DISC. Quot minuta? MAG. VIICC. DISC. Quot momenta? MAG. XXVIIDCCCDCCC. DISC. Quot ostenta? MAG. XLIII, et CC. DISC. Quot atomos? MAG. Centies et sexagies centum millia et CCXLIIICC. |