monumenta.ch > Solinus > 38 > 41 > 42 > 55 > 43 > 17 > 27 > 28 > 57 > 62 > 66 > 61 > 25 > 45 > 23 > 14 > 12 > 70 > 31
Hrabanus Maurus, De Computo, XXX De Aegyptiorum mensibus. <<<     >>> XXXII De mensibus Romanorum.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT XXXI De Graecorum mensibus.

1 DISC. Quia de Hebraeorum et Aegyptiorum mensibus dixisti, superest ut de Graecorum et Romanorum, quos constat a Graecis liberales disciplinas accepisse, mensibus dicas. MAG. Prope ergo par fit series mensium Graecorum et Romanorum, excepto quod nullam in suis mensibus Graeci Kalendarum, Nonarum et Iduum distinctionem observant, sicut nec Aegyptii; sed simpliciter ab exordio usque ad finem numero discurrente computant. Siquidem Graeci fixum in duodecim mensibus anni vertentis ordinavere circulum. Quorum plerique a Kalendis Decembribus suum inchoantes annum, eodem quo Romani menses suos dierum numero perstringunt. Vocatur autem apud eos ipse December Apileos, Ianuarius Eudynios, Februarius Peritios, Martius Distros, Aprilis Xanthicos, Maius Artemisios, Iunius Desios, Iulius Panemos, Augustus Loos, September Gorpieos, October Hyperberetheos, November Dios.
Hrabanus Maurus HOME