monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 4 > 30
Hrabanus Maurus, De Computo, XXIX De Hebraeorum mensibus. <<<     >>> XXXI De Graecorum mensibus.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT XXX De Aegyptiorum mensibus.

1 DISC. Aegyptii vero, quos ab Abraham constat didicisse astrologiam, quomodo menses suos computant? MAG. Secundum solis utique cursum, et singulos menses suos tricenis includunt diebus. DISC. Quomodo eos vocant? MAG. Primum ergo mensem, quem autumno tempore, id est, quarto Kal. Septembris, incipiunt, Thoth vocant, secundum Faovi, tertium Athyr, quartum Choeac, quintum Thubi, sextum Methir, septimum Famenoth, octavum Farmuthi, nonum Pachom, decimum Pauni, undecimum Epifi, duodecimum Mesori; quem decimo Kalendarum Septembrium die terminantes, residuos quinque dies epagomenos vel intercalares sive additos vocant, quibus etiam quarto anno diem sextum, qui ex quadrantibus confici solet, adnectunt. Unde fit ut eorum anni primi a bissexto tertio Kalendarum Septembrium, caeteri vero quarto Kalendarum earumdem die sortiantur initium. Nec ullo modo post intercalatum quadrantem ante nostrae intercalationis tempus, quod fit sexto Kalendarum Martiarum die, in computo lunae vel eorumdem festivitate dierum possunt cum nostri anni curriculo recipere concordiam.
Hrabanus Maurus HOME