| 1 | DISC. Qui primi menses observare leguntur? MAG. Hebraei videlicet, quibus legislator ait de paschali mense: Mensis iste vobis principium mensium sit in mensibus anni. DISC. Quomodo Hebraei menses suos nominant, et quoto ordine numerant? MAG. Hebraei ergo, qui secundum lunae cursum menses suos computant, primum mensem, in quo Pascha celebrant, Nisan appellant, secundum Iar nominant, tertium Sivan, quartum Thamul, quintum Alo, sextum Elul, septimum Theseri, octavum Maresuan, nonum Kasleu, decimum Tebet, undecimum Sabath, duodecimum Adar. Quos videlicet menses propter lunae circulum, qui viginti novem semis diebus constat, tricenis undetricenisque diebus alternantes, secundo demum vel tertio anno exacto, mensem superfluum, qui ex annuis undecim epactarum diebus confici solet, intercalant. DISC. Primum ergo Haebraeeorum mensem cui mensium Romanorum rectissime deputamus? MAG. Aprilis videlicet: quia in eo aut luna paschalis finitur; aut in eo incipiens, ex maxima parte decurrit. |