monumenta.ch > Solinus > 38 > 41 > 42 > 55 > 43 > 17 > 27 > 28 > 57 > 62 > 66 > 61 > 25 > 45 > 23 > 14 > 12 > 70 > 31 > 56 > 32 > 54 > 13 > 26 > 49 > 39 > 50 > 19 > 22 > 34 > 24 > 58 > 10 > 46 > 36 > 37 > 16 > 38 > 53 > 2 > 28
Hrabanus Maurus, De Computo, XXVII De feriis. <<<     >>> XXIX De Hebraeorum mensibus.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT XXVIII De mensibus.

1 DISC. Mensis quid est? MAG. Lunaris per zodiacum circuitus. DISC. Unde dicitur mensis? MAG. A luna, quae Graeco sermone mene dicitur. Nam et apud eos menses vocantur menes. Sicut et apud Hebraeos, Hieronymo teste, una, quam Iare nominant, mensibus nomen dedit. Unde et Iesus filius Sirach de luna loquens ait: Mensis secundum nomen est eius. DISC. Utrum ad solem an lunam mensis pertinet? MAG. Ad trosque, sed magis ad lunam. Ideoque rectius ita diffiniendum puto, quod mensis sit luminis lunaris circuitus, ac redintegratio de nova ad novam. Solaris autem mensis digressio solis est per duodecimam partem zodiaci, id est, signiferi circuli, quae triginta diebus et decem semis horis impletur, viginti duabus videlicet horis ac dimidia lunari mense productior. Siquidem solaris mensis aequa divisione toto anno per duodecim partito continet dies triginta, decem horas ac semissem. Lunaris vero continet naturaliter dies viginti novem et duodecim horas. Sed quia haec computatio difficilis fuit, antiqui Romanorum decernebant aliquos solarium mensium dies habere triginta unum, aliquos vero triginta, quemdam autem viginti octo. Lunares autem menses sex voluerunt habere dies triginta, alios quoque sex viginti novem. DISC. Qui sunt solarium mensium qui triginta unum dies habent? MAG. Septem, id est, Ianuarius, Martius, Maius, Iulius, Augustus, October, et December. DISC. Qui sunt qui triginta? MAG. Quatuor. Aprilis, Iunius, September, et November. Februarius vero solus viginti octo dies habet. DISC. Lunarium mensium quos dicis habere dies triginta? MAG. Lunam Ianuarii mensis et Martii, Maii et Iulii, Septembris et Novembris. DISC. Qui sunt qui viginti novem tenent? MAG. Caeteri omnes. DISC. Qui primi rationem mensium invenerunt? MAG. Ni fallor, Chaldaei, a quibus tota astrologiae disciplina coepit. De quibus Abraham patriarcha, ut Iosephus testatur, edoctus Deum coeli siderum conversione cognovit, ipsamque mox disciplinam veracius intellectam Aegyptiorum, cum apud eos exsularet, genti advexit. Sed licet Scriptura palam non dicat, tamen non est credendum antiquos, qui ante diluvium erant, huius peritiae penitus expertes fuisse, cum plerique illorum Deo placuisse leguntur, sicut Abel iustus, et Enoch, qui cum Deo ambulavit et translatus est, et Noe, qui fuit vir perfectus in generationibus suis.
Hrabanus Maurus HOME