monumenta.ch > Solinus > 38 > 41 > 42 > 55 > 43 > 17 > 27 > 28 > 57 > 62 > 66 > 61 > 25 > 45 > 23 > 14 > 12 > 70 > 31 > 56 > 32 > 54 > 13 > 26
Hrabanus Maurus, De Computo, XXV De speciebus hebdomadarum. <<<     >>> XXVII De feriis.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT XXVI De denominatione dierum.

1 DISC. Quae autem sit recta et authentica dierum hebdomadae nuncupatio profer. MAG. Hebdomada ergo antiquitus sic computabatur in populo Dei. Prima sabbati, vel una sabbati, sive sabbatorum, secunda sabbati, tertia sabbati, quarta sabbati, quinta sabbati, sexta sabbati, septima sabbati, vel sabbatum. Non quod omnes sabbatorum, hoc est, requietionum dies esse potuerint; sed quod a requietionum die, quae suo cultu et nomine singularis excellebat, prima vel secunda vel tertia vel caeterae suo quaeque censerentur ordine. DISC. Et unde istae nuncupationes, quarum moderni utuntur, venerunt? MAG. Ex antiqua scilicet ethnicorum superstitione. Verum cum gentiles observationem a populo Israel hebdomadis ediscerent, mox hanc in laudem suorum deflexere deorum, primam videlicet diem Soli, secundam Lunae, tertiam Marti, quartam Mercurio, quintam Iovi, sextam Veneri, septimam Saturno dicantes, eisdem utique monstris suos dies quibus et errantia sidera consecrantes. Existimabant enim se habere a Sole spiritum, a Luna corpus, a Marte fervorem, a Mercurio sapientiam et verbum, a Iove temperantiam, a Venere voluptatem, a Saturno tarditatem. Et ob hoc tanto errori se dederunt, eligentes potius servire creaturae quam Creatori.
Hrabanus Maurus HOME