| 1 | DISC. Hebdomada speciebus uniformis an polyformis est? MAG. Polyformis utique, quia Scripturae sanctae auctoritate multis speciebus est insignis. DISC. Quomodo? MAG. Prima ergo ac singularis illa hebdomada, et a qua caeterae formam capessunt, divina est operatione sublimis: quia Dominus sex diebus mundi ornatum complens, septima requievit ab operibus suis. Ad huius exemplum divinae hebdomadis, secunda hominibus observanda mandatur, dicente Domino: Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua. Septima autem die sabbati Domini Dei tui non facias omne opus, et reliqua. Tertia species hebdomadis in celebratione Pentecostes agitur, septem videlicet septimanis dierum et monade, hoc est, quinquaginta diebus impleta. Qua die et Moyses in monte legem a Domino accepit, et Christus in linguis igneis Spiritus sancti gratiam de coelo misit. Quarta septimi mensis erat hebdomada, qui solemnitatibus praeclaris pene totus expendebatur, quando et dies propitiationis et festivitas Tabernaculorum secundum legem celebrabantur. Quinta hebdomada est septimi anni, quo toto populus ab agriculandi opere legis imperio vacabat, dicente Domino: Sex annis seres agrum tuum, septimo cessabis. Sexta anni Iubilaei, hoc est remissionis, hebdomada est, quae septem hebdomadibus annorum, hoc est, quadraginta novem annis, texitur. Qua expleta, hoc est, quinquagesimo demum anno incipiente, tubae clarius resonabant, et ad omnes iuxta legem possessio revertebatur antiqua. Septima species hebdomadis est qua propheta Daniel utitur, more quidem legis septenis annis singulas complectens hebdomadas, sed nova ratione ipsos annos abbrevians, duodenis videlicet mensibus lunae singulos determinans. Embolismos vero menses, qui de annis undecim epactarum diebus accrescere solent, non lege patria tertio vel altero anno singulos adiiciens, sed ubi ad duodecimum numerum augescendo pervenirent, pro integro anno pariter interserens. DISC. Si hae septem species hebdomadarum aliquid mysticum significent, rogo ut dicas. MAG. Ergo, ni fallor, cunctae hae species ad unum finem spectant, nos quidem admonentes, post operum bonorum perfectionem, in Spiritus sancti gratia perpetuam sperare quietem. |