monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 22
Hrabanus Maurus, De Computo, XXI De nocte. <<<     >>> XXIII Ubi dies inciviat seu finiatur. Et ubi primus dies saeculi fuerit.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT XXII De partibus noctis.

1 DISC. Noctis partes quot sunt? MAG. Septem. DISC. Quae? MAG. Crepusculum, vesperum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. DISC. Horum proprietates per singulas species edic. MAG. Crepusculum est dubia lux. Nam creperum dubium dicimus, hoc est, inter lucem et tenebras. Vesperum ab apparente stella eiusdem nominis dicitur, de qua poeta ait: Ante diem clauso componet Vesper Olympo. Conticinium, quando omnia conticescunt, id est, silent. Intempestum, media nox, id est, quasi inactuosum, quando omnibus sopore quietis, nihil operandi tempus est. Gallicinium, quando galli cantum levant. Matutinum, inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum. Diluculum, quasi iam incipiens parva diei lux. Haec et aurora pertingent usque ad solis exortum. DISC. Harum ergo partium naturalis diei quae praecedit in tempore, utrum nox seu dies? MAG. Dies sine dubio ab initio mundi usque ad resurrectionem Christi, a resurrectione autem Christi usque ad diem iudicii non praecedit. Quia divina auctoritas, quae homini casuro a paradisi lumine in hanc convallem lacrymarum in Genesi dies a mane cum sequenti vespere usque ad mane alterum computandos esse decrevit, eadem in Evangelio a peccatorum tenebris ad veram lucem recedentibus totius diei tempus a vespera inchoari et sic cum sequenti die consummari sanxit in vesperam.
Hrabanus Maurus HOME