monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 5 > 88 > 69 > 11 > 18 > 20 > 3 > 42 > 15 > 61 > 117 > 94 > 17 > 62 > 27 > 14 > 66 > 25 > 57 > 20
Hrabanus Maurus, De Computo, XIX De die. <<<     >>> XXI De nocte.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT XX De partibus diei.

1 DISC. Quas subdivisiones dies vulgaris sive artificialis habet? MAG. Tres. DISC. Quas? MAG. Mane, meridiem, et supremum. DISC. Mane quid est? MAG. Mane est pars diei prima, ab ortu videlicet solis usque ad horam quartam. DISC. Unde dicitur mane? MAG. Mane, ut aliqui volunt, a mano dicitur. Manum enim antiqui bonum dicebant: quid enim melius est luce? Sive ergo mane dicitur a manibus, id est, diis infernorum; gentiles enim aestimabant, quando sol recedit, quod dii infernorum illum ad se traxissent. DISC. Meridies quid est? MAG. Pars media diei ab hora quinta usque ad horam octavam. DISC. Unde meridies nomen traxit? MAG. Meridies dicitur quasi medius dies. Sive meridies dicitur quasi purus dies. In toto enim die nihil purius est meridie. Antiqui enim merum purum dicebant. DISC. Quid est supremum? MAG. Pars diei extrema, ab hora scilicet nona usque ad occasum solis pertingens. DISC. Supremum quare dicitur? MAG. A supprimendo. Tunc enim sol, quasi cursum supprimens, inclinatur ad occasum. DISC. Haec ergo tria spatia artificialis diei secundum quid ordinantur? MAG. Secundum cursum utique solis. Quia mane est ab ortu solis usque dum sol ascendat in altitudinem coeli, meridies autem sole per medium coelum in altitudine currente, supremum vero quando sol de altitudine coeli vergit ad occasum. DISC. Ergo quia de uno spatio naturalis dici satis mihi fecisti, de altero quoque spatio eius, quod nox est, ut edisseras flagito. MAG. Faciam quod petis. Tu quidem more tuo praecede interrogando.
Hrabanus Maurus HOME