| 1 | DISC. Dies quid est? MAG. Aer sole illustratus, nomen inde sumens, quia tenebras disiungat ac dividat. Nam Deus dixit in principio: Fiat lux, et facta est lux. Et divisit lucem a tenebris; appellavitque lucem diem, et tenebras vocavit noctem. DISC. Quibus modis dicitur dies? MAG. Naturaliter et vulgariter. DISC. Quomodo naturaliter? MAG. Naturalis quippe ac dies legitimus est ab ortu solis donec rursus oriatur. Et hic dies viginti quatuor horas habet. DISC. Quot sunt divisiones diei naturalis. MAG. Principalis divisio istius diei duo habet spatia, id est, interdianum et nocturnum. Caeterum per horas et punctos et caeteras minores particulas omnis dies subdividitur. Recipit autem dies naturalis viginti quatuor horas, punctos nonaginta sex, minuta CCXL, partes CCCLX, momenta DCCCCLX, ostenta ICCCCXL, atomos DXLI et CCCCXL. DISC. Quis demonstrat quod vocabulum diei noctem cum die simul comprehendat? MAG. Scriptura ergo divina hoc ostendit, ubi legitur: Et factum est vespere et mane dies unus, in vespere noctem et in mane lucis tempus denotans. DISC. Quia naturalem diem ostendisti, vulgarem quoque rogo ut exprimas. MAG. Vulgaris sive artificialis dies ab ortu solis usque ad occasum omne tempus lucis super terram complectens. Sicut e contrario nox est absentia lucis super terram. Omne quippe tempus quo sol ab occasu ad ortum redit nox dicitur. |