| 1 | DISC. Quadrans autem quid est? MAG. Quadrans sive quadras est quarta pars librae, habens uncias tres, sicut supra ostendimus. Quidquid in corporibus seu temporibus mensuraveris, eius quartam partem quadrantem, tres vero reliquas dodrantem appellare debebis. Et ob hoc quarta pars diei quadrans dicitur. Quatuor quadrantes diem integrum reddunt. Dies enim eum nocte viginti quatuor horas habet. |