| 1 | DISC. quid est hora? MAG. Certus terminus temporis. Siquidem hora duodecima pars est diei, Domino attestante, qui ait: Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit. Ubi, quamvis allegorice, se diem, discipulos vero, qui a se illustrandi erant, horas appellaverit, solito tamen more humano computationis vulgarem expressit diem. DISC. Hora unde nomen accepit? MAG. De horologio. Sicut horologium de hora nomen sumpsit, horae quoque nomen ex Graeca origine descendens, interpretatur series vel umbra sive etiam finis. Inde oras maris et fluviorum et vestimentorum dicimus extremitates sive terminos. DISC. Nunquid eodem modo scribitur hora temporis et hora caeterarum quas praedixisti rerum? MAG. Aspiratione quoque sola discernuntur. Quia ora temporis cum aspiratione, caeterorum autem sine aspiratione scribuntur. DISC. Hora quas subdivisiones habet? MAG. Habet quoque punctos quatuor in solari computatione, in lunae autem quibusdam computationibus punctos quinque, sicut post haec ostendemus. Habet et minuta decem, partes quindecim, momenta quadraginta, ostenta sexaginta, atomos XXIIDLX. |