| 1 | DISC. Punctus quid est? MAG. Quarta pars unius horae. DISC. Unde dictus est punctus? MAG. A parvo puncti transcensu qui fit in horologio. Punctus quippe a pungendo dictus est, eo quod quibusdam punctionibus certae designationis in horologiis designatur. Punctus autem habet minuta duo et dimidium, partes tres et semissem, et quadrantem unius partis, momenta decem, ostenta quindecim, atomos VDCXL. Quatuor ergo puncti unam horam faciunt. |