| 1 | DISC. Quid est momentum? MAG. Certus lectus solis in coelo. Hoc per quadraginta vices ita emensum horam iam reddit integram. DISC. Unde dicitur momentum? MAG. A motu siderum celerrimo, cum aliquid sibi brevissimis in spatiis cedere atque succedere sentitur. Capit ergo unum momentum ostentum et dimidium, atomos quoque DLXIV |