monumenta.ch > Solinus > 38 > 41 > 42 > 55 > 43 > 17 > 27 > 28 > 57 > 62 > 66 > 61 > 25 > 45 > 23 > 14 > 12 > 70 > 31 > 56 > 32 > 54 > 13 > 26 > 49 > 39 > 50 > 19 > 22 > 34 > 24 > 58 > 10
Hrabanus Maurus, De Computo, IX De tempore. <<<     >>> XI De atomo indivisibile.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT X De trimoda discretione temporis.

1 DISC. Temporum ratio quomodo constat? MAG. Trimoda ratione computus temporis est discretus. Aut enim natura, aut consuetudine, aut certe auctoritate decurrit. DISC. Quomodo ergo natura temporum cursus et ratio consistit? MAG. Quia natura duce repertum est solis annum CCCLXV diebus et quadrante confici, lunae vero annum, si communis sit, CCCLIV, si embolismus, CCCLXXIV diebus terminari, totumque lunae cursum decennovennali circulo comprehendi, sed et caetera errantia sidera suis quaeque spatiis zodiaco circumferri. DISC. Quomodo consuetudine? MAG. Consuetudine ergo humana firmatum est ut mensis triginta diebus putaretur, cum hoc nec solis nec lunae cursui conveniat. Siquidem lunam duodecim horis minus, salva ratione saltus, solem vero decem horis et dimidia plus habere solerti exquisitione compertum est. DISC. Quomodo quoque auctoritate? MAG. Auctoritas quidem bifarie est divisa, quia aut humana est auctoritas, aut etiam divina. DISC. Quomodo humana auctoritate tempora ordinantur? MAG. Quia videlicet ab hominibus constitutum est olympiadas quatuor annorum, nundinas octo dierum, et indictiones quindecim annorum ambitu celebrari. Diem quoque, qui ex quadrantibus conficitur, mense Februario vel Augusto intercalari Graeci, Aegyptii, Romani pro suo quisque captu sanxerunt. DISC. Divina autem auctoritate quomodo? MAG. Quia septimana die sabbatum agi, et septimo anno a rurali opere vacari, quinquagesimumque annum iubilaeum vocari Dominus in lege praecepit. Nam etsi barbarae gentes hebdomadas habere probentur, a populo tamen Dei mutuasse non latet. DISC. Divisiones temporis quot sunt? MAG. Quatuordecim. DISC. Quae? MAG. Atomus, ostentum, momentum, partes, minutum, punctus, hora, quadrans, dies, mensis, vicissitudo, annus, saeculum, aetas.
Hrabanus Maurus HOME