monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 41 > 13 > 37 > 36 > 1 > 5 > 10 > 3 > 29 > 35 > 9 > 78 > 33 > > 3 > 8 > 1 > 32 > 1 > 5 > 6 > 9 > 4 > 8 > 6 > 4 > 35 > 3 > 9
Hrabanus Maurus, De Computo, VIII De unciarum figuris et divisionibus. <<<     >>> X De trimoda discretione temporis.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT IX De tempore.

1 DISC. Haec quidem gratanter accipio. Et quia de temporum divisionibus ac ratione nobis disputandum est, primum mihi dic quid sit tempus. MAG. Tempus est mundi instabilis motus, rerumque labentium cursus. DISC. Unde dicitur tempus? MAG. Scilicet a temperamento, sive quod unumquodque illorum spatium separatim temperatum sit, seu quod momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculisque et aetatibus omnia mortalis vitae curricula temperentur.
Hrabanus Maurus HOME